Other

Gramps ID E10841
Date 1124
Place Abbaye de Stavelot, Stavelot, Liège, Belgium

Source References

  1. Edmond Martène: Veterum scriptorum et monumentorum historicorum, dogmaticorum, moralium, amplissima collectio: In quo continentur Vetera monumenta imperialis Monasterii stabulensis. Wibaldi abbatis stabulensis et corbeiensis in Saxonia epistolæ. Alexandri papæ III. Registrum epistolarum pro Remensi provincia. Epistolæ variorum ad Sanctam Hildegardem cum responsis ad easdem. Friderici II. imperatoris epistolæ variæ cum summariis privilegiorum ecclesiæ romanæ & quibusdam aliorum epistolis [S0028]
      • Date: 1124
      • Page: Tome II p.84-86
      • Citation:

        CARTA CUONONIS ABBATIS Stabulensis.

        De ecclesia de Braz in beneficium data, & postea monsterio restituta.

        Igitur ecclesia de Braz antiquissimo jure nostra fuit, ita ut ante tempora gloriosi principis KAROLI ecclesiæ nostræ ablata fuerit, & prædicti principis auxilio & testamento, quod adhuc penes nos est, restitita. Sed postquam Longia castellum ecclesiæ munitum est, ad custodiam ipsius data est in beneficium præfata eecclesia. Albrico de Braz. Anno igitur ab incarnatione Domini millesimo centesimo tertio, Anselmus de Braz, supradicti Albrici filius disponens in Hungariam ire, accepit ab altari mutua dudecim marcas & dimidiam, ea scilicet conditione, ut si ipse reveretur, vel aliqui filiorum suorum, qui etiam cum eo profecti sunt, reddita prænominata summa, beneficium suum reciperet. Si vero contigisset cum exulem obire, una cum masculinæ pro?is heredibus, fratres eamdem ecclesiam in proprios usus retineremt, pro sua & cognatorum suorum anima. Et ut hoc ratum perseverare posser, reposuit...

        ... reddiderit in beneficio prænominatam ecclesiam Everardo de Iziers, ita tamen ut duodecim marcas & dimidiam, quas Anselmi mutuo acceperat, nobis restitueret. Qui Everardus, quia unam filiabus Anselmi uxorem duxerat, quasi hereditario jure videbatur ci beneficio approprinquare. Quod factum ubi ad notitiam conventus pervenit, nullatenus potuerunt fratres adduci ut concederent, sed convocato inter se electo suo, hortantur ut ea quæ absente & ignorante conventu fecerat, irritum decerneret, quod ipse magno nisu & ingenti labore per advocatum HEINRICUM & ecclesiæ ministeriales tandem effecit, promulgato judicio, nec ullum debuisse petere, nec abbatem potuisse reddere. Igitur hoc dissidium per totum quadriennium fuit, & pene usque ad cædes & incendia exatsit, modo nostris in decimana accipientibus, modo Everardo & suis violenter remancipantibus, amoto vero domno Warnero a regimine, & imposita nobis prælationis sarcina, cum nos quoque eamdem decimem fratribus confirmassemus, cadem pernicies rediviva dissensione crescebat, donec condicta die ad hanc pestem removandam, hoc tali compositione sedatum est. Decimam, quam tres libras prudentium æstimatione singulis annus valere reputatum est, pro xxx. solidis in hereditarium pactum Everardo concessimus, ita videlicet ut ex omni parte tam in tectis quam in libris & synodali jure, ipsæ ecclesiæ sine ulla querela provideret, excepto quod defuncto sicerdote, donum & vestituram ecclesiæ abbas idonæ personæ oer manum suam faceret. At vero pro co quoad ad præfatam summam accrescebat, homo abbatis effectus, custodiam in Longia castello faceret, & alter filiorum ejus qui cum pacto succeder, uxore de familia ecclesiæ accepta, vel nobili, quæ ecclesiæ sit priius legitime tradita, omne allodium & familiam quam in villa Braz possidebat, ecclesiæ cum traderer, & a domno abbate in hereditarium feodum reciperet, quod ipse coram subscriptis testibus, facto nobis hominio, mox complevit. Er Quia filius ejus de familia comitis Dorbuy etat, præsente HEINRICO adhuc puero & nutricio ejus Godefrido de Asca, sub cujus tutela erat, & matre pueri ADOLIDE comitissa, puer Clarebaldus filius Everardi licentia a domnis suis impetrata, juravir cum patre suo se præscriptas conditiones de ecclesia nostra & allodio suo & uxore ducenda observaturum. Quod si de omni suprascripto pacto quicquam diminueret, aut violaret, vel ipsos xxx. solidos in depositione beati Remacli solvere negligeret, sciret se ecclesatu cum omnibus præductis condtionibus amissurum.
        Actum est hoc in monasterio Stabulensi, anno incarnationis Dominicæ MCXXIV, indictione secunda HEINRICO V. imperatore regnante, domno ADELBERONE episcopo in Leodio, testes sunt HEINRICUS advocatus, & filius ejus HEINRICUS, GODEFRIDUS de Asca & comes de Durbuy, Heinricus adhuc puer, Bozo de Braz, Wesel de Ham, Stephanus de Meanz, Hezel de Vilenz, & Franco filius Bozonis. Homines ecclesiæ, Reinnerus, Philippus, Cuono de Longia, Adelardus judex, & Heribertus, & alii multi.